Latin · Dactylic hexameter
LIBRI OCTAVI
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 292-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vi propriâ coelo prae cunctis Luna resistit:
Frater enim contrà dum nititur ire, diebus
Bis sex non spatii plus vincit, quàm soror uno.
Concordes gyros, spatio distante, Planetae
Decurrunt alii; recto nunc tramite pergunt,
Nunc fugiunt retro, nunc stant atque otia ducunt.
etsi
NON tulit hanc Mundi speciem Copernicus,
Per populos longum dominatam, ultroque faventem
Sensibus, atque usu sancitam &more loquendi.
Audax, inverso penitus rerum ordine, Solem
In centro statuit; Terram, cui Luna satelles,
Cum reliquis circa Solem fluitare Planetis,
Ac duplici voluit lumen sibi quaerere motu
Semper ad auroram directo: immobile coelum
Interea, nullumque Polis coelestibus axem.
Non aegre hinc videas, qui nos spectacula fallant
Ut, quae volvuntur semper, tranquilla putentur;
Et motum credamus, ubi perfecta quies est.
Haud secus, ac portu cùm solvit nauta relicto,
Littus abit, terrae fugiunt, urbesque recedunt:
Ille, sui motûs imprudens, omnia ferri;
Vicinam &navim, quàm dentibus anchora fundat,
Currere; se residem putat his, quibus innatat, undis.