Latin · Dactylic hexameter
LIBRI OCTAVI
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 293
Unproofread scanNot analysed yet
AST homo delususque oculis, animoque superbus,
In placitum errorem pronus delabitur: ac se
Turpe Planetarum numerari de grege censet;
Et quae non videat, tamen haec sibi sidera pasci,
Quoque loco sedet, hìc Mundi consistere centrum
Vult &ait. Quoties Terra inclinata recludet
Partem aliquam Coeli non visam, ea surgere signa
Continuò; quoties elatior abdet Horizon,
Haec eadem mergi, &sub se collapsa putabit:
Quinetiam tantos ideo fervescere motus,
Ut se perpetuò stantem Coelum omne salutet;
Ac sibi, ceu Domino, famuletur deditus Orbis.
Tu quis homo es, qui tanta tibi? Sed persequor orsa.