Latin · Dactylic hexameter
31
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 31
Unproofread scanNot analysed yet
Sed potiùs rupem herbiferam, seu frigida collis
Viscera tentabis ferro, quâ parte latentem
Juncus: &adnascens venam signabit arundo;
Limpida tunc demum quaerenti se exerit unda:
Sic ad sinceros tantae mercedis amantes
Pura venit, frustraque aliis quaesita Voluptas;
Quam violare dolor nequit, aut corrumpere luctus:
Constantisque boni tot sunt in amore sapores,
Illecebraeque, tuis ut Bacchanalibus (etsi
Vel centum vigeas juvenisque valensque per annos)
Illo pervenias nunquam aut accedere possis,
Nedum aequare piae momenta brevissima vitae.
Nam quod amant, &semper habent, &semper habebunt;
Quoque magis redamant, magis &redamantur ab illo:
Nec finis metus est: neque quidquam surgit amari
Floribus ex istis, atque hoc de fonte lepôrum,
Conscius unde animus se se ipse remordeat unquam:
Verùm ut crescit amor, jus causaque crescit amandi. SI tibi praeterea non formidanda videtur 1010Mors, hominum terror, quanto hanc animosiùs illi Expectant? Vitae illa tibi, postremaque rerum Meta est: his vitae poterunt quam saecula nulla Claudere, principium. Tua spes, nil funditus ut sis,
Atque omnis moriare: Fovet spes laetior illos,
Mercedem meritis amplam post fata parari.
Haec spes ipsa sibi merces, certumque salutis
Augurium, aeternique boni praecepta Voluptas.
Ut videas, vel dum in terris hoc ducitur aevum,
Naturae donis potiora occurrere dona;
Cultoresque Dei jam te magis esse beatos.
QUID si autem invenies quod credimus, ultima cùm te Sustulerit tenebrisque perennibus obruerit nox, Nempe Deum ultorem, quem non cognoveris antè