Latin · Dactylic hexameter
32
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 32
Unproofread scanNot analysed yet
Vel potiùs notum fama neglexeris? Eheu!
Horresco reputans: tibi luditur alea, Quinti,
Magna nimis. Quoquò te vertas, fit tua pejor
Conditio nostrâ. Neque enim, si fallimur, hujus
Erroris dabimus poenas: sors aequa manebit
Nos omnes; uno simul involvemur inani:
Tu, si deciperis, contrà; sine fine futurus
Infelix. Cur tanta igitur discrimina tentas?
INJUCUNDA haec sunt tamen atque obscura; reponis:
Nec patior dictis me duci, ut gaudia certa
Quae me circumstant, &qualiacumque satis sunt,
Posthabeam dubiis; amensque horrore futuri
Obvia dimittam; jussus quodcunque dierum est
Projicere, incerti spe foenoris, &mihi longam
Accelerare necem, vivusque intrare sepulchrum.
Nec sum is, cui sapiant peregrinae, quas mihi jactas,