Latin
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 338-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc sine corporibus verum est Atomisque sine ullis: Cumque oculis hominum quae convenientia luci est, Haec fuit ante oculos &lucem, cognita Menti. NON igitur Veri casus patet; at neque Justi. ustum nempe quid est, nisi Verum in moribus? Absit Indubia &constans cernendi regula Justi, En procul à nobis cernendi regula Veri. Illam homo si finxit novus auctor, &hanc quoque finxit: Si neutram, Natura parens utramque creavit. 300 Quae facilè ut capias praefari pauca licebit, Ac nostrae interiùs penetralia mentis adire.