Latin
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 339
Unproofread scanNot analysed yet
NIMIRUM est Ratio nobis innata, perinde
Ut sunt innati sensus. Non fecimus ipsi
Aures atque oculos quibus utimur; ut neque rerum
Objectas species: quas inter &organa sensûs
Harmoniam posuit talem Natura creatrix,
Ut, cùm obversantur, sensus simul hauriat illas.
Non magis artifices propriae Rationis haberi
Possumus, aut Veri; quod cum Ratione ligatur
Harmoniâ tali, nequeat se ut pandere Verum,
Quin Ratio confestim apprendat &imbibat illud.
est:
Unde quod ipsa videt, sic, ut videt, esse necesse
Et quod ei certum est, certum priùs hoc erat in
se,
Quàm foret humano Rationis lumine notum.
Quod si non esset, frustra loqueremur; &omnis
Mens hominum, sermo, sensus, res esset inanis.
Nam cùm decipior, non me Ratio intima fallit;
Verùm inconsultâ quoniam Ratione ferebam
Judicium praeceps, tunc me malus abstulit error.
Hoc tota ingenito regitur Mens lumine, proinde
Non intellectus tantùm, sed &ipsa voluntas,
Cui sua lex insculpta manet, sua norma volendi.
Namque satis non est, res, ut sunt, Mente tueri;
Praecipuè factis homines sumus. Omnis ab uno
Lumine vivendi petitur modus, atque sciendi.
Quod Mentem in Justo posset si fallere nostram,
Falleret in Vero. Sed nusquam Regula fallit.
Aspicis in fabrica cum grandis &ardua moles
Tollitur, ad lapides ut ferrea norma secandos
Accedat, donec latera omni parte quadrentur:
Ut junctim libella pares considere cogat:
Et perpendiculo surgat directus in auras
Angulus. Interea facies circumspicit omnes
Dux operis; prudensque cavet ne quid minùs
aptè
Promineat, fugiatve, aut exeat ordine plano.
Ante laborem, ante artificem stat certa laboris
Regula: Sic &mente prior stat regula Mentis:
Quae nunquam erraret, si credendum huic nihil esset; Nec malè quidquam ageret, bene si nihil esset agendum;
Aut exemplari firmo innatoque careret.
CERTUM igitur Rationis &immutabile cùm sit
Exemplar, seu judiciis praeest illa ferendis,
Seu regit affectus animorum &facta gubernat,
Sunt liquidò per se fieri debentia quaedam
Omni hominum Ratione priùs, quae Justa vocamus;
Ut sunt per se se quaedam debentia credi
Omni hominum Ratione priùs, quae Vera vocantur.
Legibus à nostris, vel neutra, vel utraque pendent: Hinc si quid verum est, aliquid justum sit oportet.
NIMIRUM si quis tibi quatuor esse negaret
Bis duo, cerritum sanè meritoque vocares.
Quapropter? Quoniam Ratio verum esse patensque
Declarat, quod ridiculus stolidusque negasset.
Est igitur lux in nobis quae talia monstrat.
am si idem Herculeas meditatus adire columnas ret in Aegyptum, sitiens aut retibus undam