Latin · Dactylic hexameter
351
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 351-3
Unproofread scanNot analysed yet
Fortunaeque ruunt, atque it tua machina pessum:
Mortiferae nobis pestes, nostrisque minantur:
Scilicet huic vitae non est homo natus, at illum
Altera vita manet: paucos utcunque per annos
Degentem terris suspiriaque aegra trahentem
Tot mala debacchata monent &quis sit, &unde;
Nec veram esse sibi patriam, quam transmeat exul:
Ut bona circùm effusa docent simul esse parentem
Largificum, qui dum mutantur cetera, perstat:
Sic mala mixta bonis, perituro corpore mixtum
Et mente haud periturâ hominem, ne flagret amore
Corporis, erudiunt; vel nobilitate tumescat
Immemor auctoris, stolidoque superbiat ausu.
Jamverò in pelagus cadere &deserta locorum
Aut pluviam, aut rorem, quando sitit arida Tellus,
Incusas fructra. Sunt legum eventa minora,
Quas toti posuit generales Conditor Orbi.
At non propterea terris prodesse calorem,