Latin · Dactylic hexameter
352
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 352
Unproofread scanNot analysed yet
Aut opportunos venturis frugibus imbres,
Aut fruges aptas animantibus esse negabis;
Multaque de genere hoc jam carmine prodita nostro.
AST auctorem operum tantorum &cuncta regentem,
Quo jure insimulas? Tu ne illum vincere posse
Consilio speras, faber ipse peritior Orbis;
A quo, nil in te est, quod non acceperis; imò
Quo sine, quae versas animo, versare nequires?
Utrùm ego crediderim, bene se gessisse creantem,
Omnia qui potuit; melius ne creanda fuisse,
Si tu, vilis homo qui nil potes, illa creasses?
O ratio humanae mentis, quàm caeca superbis!
Haec in mente Dei, si quondam carcere rupto
Atque utinam) aspiceres, pro! quàm tibi justa repentè