Latin · Dactylic hexameter
353
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 353
Unproofread scanNot analysed yet
Nec nimbi sursum è pelago sine lege feruntur;
Nec sine more leves instigant nubila venti.
Sic &vitales possint ut carpere succos,
Arboribus ductae radices, floribus, herbis;
Et liber, ut plantae fibras succique canales
Vestiat, impediens haustus ne defluat humor.
Sic proprio sua cuique modo sunt organa plantae,
Ut communi ab humo sumtos variare liquores,
Inque sui generis valeant convertere formam;
Et lignum &frondes unâ recreentur ab escâ.
Sic data, progeniem quae servent, semina cunctis
Ac toga seminibus, quae protegat undique clausa.
Sic robur trunco, sic vis accommoda ramis
Ut patulum vel procerum est cujusque cacumen.
HAUD magis ex aliquo credes errare Planetas
Consilio, Solemque suis lucere Planetis,
Ut quo ardore carent, Orbes fecundet opacos,
Uniusque foci semper volvantur ad ignem:
Saturno atque Jovi comites adnare propinquos,
Ceu Terrae Lunam; ut noctes quasi Sole retento
Sublustres facere, atque absentem reddere possint:
Totque alios itidem Soles, quot sidera fixa
Sunt Coelo, atque illis sua collustranda subesse
Corpora, quae comites alii majora sequantur;
Una sit, ut toti lex, unaque regula Mundo.
Vis iterum casu haec aut vi contingere caecâ,
Quas non agnoscunt, vel parva mapalia causas?
O demens Epicure! Dei vestigia passim
Effugis at delere nequis; te te illa sequuntur.
Quidquid agis, quodcunque vides, ars ipsa fatetur
Artificem. Deus hìc, certè Deus. Haud timor ergò
Fecit in Orbe Deos primus, nec Jupiter uno
Creditus ex tonitru Terris regnare minaci.
Nostra sed in cunctis sibi conscia rebus egestas,
Multaque totius Mundi spectacula, nostris
Circumfusa oculis, quae non fabricavimus ipsi,
Auctorem fecunda suum, nostrumque perinde
Vulgarunt: suetique homines, miracula rerum
Obvia cùm spectant, primas inquirere causas,
Ociùs ad Numen se convertere paternum.
Notities tum coepta sui, tum cognita mentis
Nobilitas sociâ cum debilitate, bonique
ndefessus amor nullâ hìc in parte reperti,
Quale animo capitur votisque optatur anhelis
Insatiabiliter, precibus tentare Parentem
Compulit, afflatu quem cuncta fovere benigno,
Et nostras audire preces, &velle juvare,
Velle &posse simul, Natura suaserat auctor.
Huc timor accessit: quis enim bona fervidus ardet
Quin mala continuò metuat? Mens inter utrumque
jactatur; pariterque animos contraria tangunt.