Latin · Dactylic hexameter
354
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 354
Unproofread scanNot analysed yet
AT quia terrarum Dominis lex utilis illa est,
Quae mortale Deo genus asserit, atque minatur
Sacrilegis poenas, &spondet gaudia rectis,
Atque in subsidium venit, omni mente subactâ,
Legibus humanis, fuge credas Regibus inde
Securum ob regimen tot relligiosa reperta
Deberi: ne sit crebro jactata tumultu
Publica res; aut infrenos discordia cives
Urbibus exagitet; vel compita sanguine manent;
Atque ipsum ruat in solium furibundus atroxque
Libertatis amor. Nam quamvis legibus adsit
Suffragata bonis, Regum fidissima custos
Relligio, tamen antè fuit quàm sceptra tenendi
Jus foret, inque greges hominum concessa potestas.
Sic laudum famaeque sitis, sic ardor habendi,
Et nostrae opprobrium malesuada superbia mentis,
Sic pudor, &recti, Naturae dona, voluntas,
Antè in privatis fuerant, sapientia Regum
Provida communes quàm vertere nosset in usus.
Ut ratis inventor, liquidum qui currere princeps
Ausus iter, tabulâque necem sibi distulit unâ,