Latin
358
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 358
Unproofread scanNot analysed yet
Sed si à corporeis; perfectas esse negasti.
Ergò à perfectâ, quae sit sine corpore, causa:
Corporaque atque animos supra celsissima nostros.
NUNC age, quae nostrâ capiuntur mente, vel ipsis
Sensibus obvia sunt, vel nulla praedita sensu.
Quinam intelligeres, quae sensus acumine nullo
Assequitur, quae sponte tibi simulacra facessis,
Corporeos extra fines aliquando vagatus,
Eternum, immensum quoties meditaris, &unum;
Has nisi Mens ideas tibi summa effingeret intus,
Mens incorporeos solers miscere colores?
Jamverò referunt ipsi quae corpora sensus,
Quî se depingunt animis, ut cognita fiant?
Notities etenim non est vicinia, motus.
Formaque Materiae, nec progeneratur ab illis;
Diversum genus; haud radix communis utrisque
Esse potest: si non ad eam mecum ipse recurres
Quae rerum genitrix cunctarum &causa profectò est, insinuans arcana tuae in penetralia mentis.
Denique, nec per se Mens ullo corpore tangi,
Nec quocunque modo connexum impellere corpus
Nostra potest. Unde est igitur, quod mutua se se
Commoveant; certisque in corpore motibus ortis,
Notities menti adveniat, tum certa cupido:
Atque ex notitiâ certâque cupidine mentis,
Quidam enascantur motus, &corpore gliscant?
Naturas adeò duplices quae fibula nectit?
Quidquid enim nectit partes, ad utramque necesse est Pertineat: sic vitta manus, sic lora jugales, 1015 Vincula sic ulmo vitem, sic stamina pannos. At vinclum, si corpus erit, qui prendere Mentem;