Latin · Dactylic hexameter
359
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 359
Unproofread scanNot analysed yet
Et si incorporeum, qui prendere membra valebit?
Ergò Infiniti conjunxit sola voluntas.
PROPTEREA non Mundi animam mentemve putabis
Esse Deum; quasi sit commixtus corpore magno
Mundi.
Tanquam immensus homo, ceu nos compendia
Nam si materiae summam pollere sagaci
Consilio velles, jam te memorata refellunt,
Omni quae nostram secernunt corpore mentem.
Nec Mens una foret: sed quot ramenta, tot essent
Materiae mentes; quarum discordia nullos
Ad numerum, rectoris egens, componere motus
Posset; &ipsa suis rueret disperdita membris.
Vel si privatis conflatam ex omnibus unam
Credideris Mentem, ceu totum è partibus, etsi
Corporis expertes non inficiabere cunctas,
Haud minùs errabis: quia Mens ex Mentibus esse
Nulla potest: nec habet varias concordia Mentes.
Quaeque suâ vi freta, suo quoque libera seorsum
Censet agitque modo, nil comparis indiga prorsus;
Nescia quod reliquae celent. Non ulla Senatûs
Naturam Consulta, aut Plebiscita gubernant:
Nec regit unanimis totum Respublica Mundum.
DENIQUE si Mundo junctam concedere Mentem
Sic libeat, qualis nostro Mens corpore degit,
Falleris haud dubiè. Nullo sociabile nexu
Maxima qui potuit sibi mens adsciscere corpus?
Non etenim, ut nostro de corpore diximus antehac,
Vis jussit major discordia vincula necti.
Praeterea, vel non omnes in corpore Mundi
Illa reget motus, ut Mens non dirigit omnes
Corpore in humano; multos, licet accola, nescit;
Unde, (nefas) Deus ex alio fit numine pendens;
Et cum Materiâ regnum partitur inerti;
Vel nihil in Mundo geritur, quin ille sit auctor.
Tum rursus quaeram: fuerit num primitus Orbis
Absque Deo; dederitne Deus primordia Mundo?
Si dedit, hic Deus est quem cernuus Orbis adorat;
Nec proprii consors operis, verùm arbiter &Rex
Dicetur nobis: quis &assentire negabit?
Quòd si non dederit, duo sunt aeterna. Quid ergò;
Alterum ab alterius, quod per se est, Numine pendet?