Latin
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 39
Unproofread scanNot analysed yet
Vota hominum accipere, &posset Deus alter haberi.
SCILICET aeternas, immortalesque docebat
Esse Atomos: quarum conventu cuncta repentè
Surgere; discessuque eadem resoluta perire:
Cùm nihil ex nihilo fiat, possitve relabi
In nihilum. Solidâ quoque eas pollere volebat
Simplicitate; suis quòd nexibus omnia fundent
Corpora: sed simplex nisi sit quo singula fiunt.
Principium assignari aliud, semperque necesse est
Ipsi principio; donec veniatur ad unum,
Cui tandem primaeva rei tribuatur origo.
UNDE Atomos ut principio sic fine carentes,
Mortisque expertes, individuasque, perennesque
Esse jubet: venit omnis enim mors corporis uno
Particularum ex discidio, queis constitit antè.
Pars itaque est Atomus, non Totum; at tota sine ullis Partibus, aut Vacuo. Quare impenetrabilis esse Ponitur; atque ad eam ventum est cùm fortè secando,