Latin
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 39-2
Unproofread scanNot analysed yet
Tum cessare labor, praecidendique potestas.
Et minima est porrò: nam si paulo amplior,
esset
Non sine particulis, ac simplicitate careret.
Quapropter tactus hominum fugit; ac bene multas
Unum in concilium congestas esse necessum est,
Ut feriant nostros facto velut agmine sensus.
HAEC sunt, si qua fides Epicuro, exordia rerum,
Semina Materiae, quibus est natura creata
Omnis, &assiduâ renovari prole videtur.
Sic semel orta manet, superae nihil indiga
Mentis:
Donec, utì certam casu concreta figuram
Induit, hanc olim casu disjecta relinquat.
Semina nil praeter motum formasque requirunt.
Namque per immensi dum caeca vagantur Inanis
Imperium, ac celeri tranant spatia omnia cursu,
Accidit ut, variis cùm sint affecta figuris,
Perpetuò varias inter se concita plagas
so Accipiant, reddantque; ex quo pars juncta cohaerent,