Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 41
Unproofread scanNot analysed yet
Ut variis repetita modis, ac saepe recurrens
Innumeras eadem componit littera voces;
Concentus sic per varios, nexusque jugales,
Paucae perficiunt opera infinita figurae.
QuòD si ita dissultant Atomi aversaeque recedunt,
Ut nihil arripiant, &vincla injecta recusent
Discordes, nullum inde potest coalescere corpus.
Hinc odia &lites; hinc rixae &jurgia. Verùm
Si faciles primo contactu foedera jungunt,
Nascitur extemplo nova res, &in Orbe renidet;
Ac specimen certum concordis habetur amoris.
Jam si dissiliunt partim, partimque cohaerent,
Atque intercepti connexae fortè relinquunt
Plusve minusve loci, mollis vel dura oritur res
Aut levis aut gravis, aut liquens aut mole suâ stans.