Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 41-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ramosis è principiis quae corpora casus
Texuerit, si sint arcte compacta, rigescunt;
Si laxè, minimo videas lentescere motu.
Sic ex hamatis fieri contingit acerba;
Dulcia sed fiunt ex levibus atque rotundis.
NEC praetermittam quo motu haec omnia fiant.
Nempe graves Atomos ferri omnes sponte deorsum
Edocuit, celeresque pari descendere lapsu:
Cùm gravium casus intersita sola morentur;
Nil autem occurrat medium, per Inane, quod obsit.
Ergò Atomus praeceps venit è regionibus altis;
Cùmque in dissimilem ruit offenditque cadendo;
Si renuat jungi, subitò resilire coacta
Tollitur in superas, unde illuc venerat, oras:
Altera donec ei se tandem adjungere possit.
Sic Solem, Lunam, &quae pascit vividus aether
Sidera, sive suis radiis immota coruscant,
Sive repercusso palantia sole refulgent,
Partus fortunae varios, ludibria casus,
Strenuus inventor, nata &concreta ferebat:
Sic terras etiam, sic undas, aëra &ignem,