Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 46
Unproofread scanNot analysed yet
Non jam ex eventis rerum, natura sed ipsa est:
Nec magis à rebus, quàm natura ipsa revelli
Usque potest. Falsum hoc demonstrant omnia passim
Corpora; demonstrant Atomi, quibus haecce vel illa
Nil quod naturae est adimit positura vel addit.
At si materiae per se pars nulla reposcit
Hunc aliumve situm, nativo cur sibi jure
Hunc &non alium spatii pars obtinet omnis?
Immotas, equidem novi, tuus ille magister
Vult Spatii, non Materiae, consistere partes.
Vult Spatium per se quale est; at corpora casu
Condita per motum, quo semina juncta cohaerent.
At verò gratis haec, &sine vindice, dixit,
Ut permulta, vafer; quae nec ratione probavit,
Nec sine doctrinae potuisset omittere damno.
Tantus eum tenuit delendi Numinis ardor!
At Spatium hoc ipso per se non esse revici
Quòd per se non sit quale est: ac proinde roganti
Danda mihi ratio est, cur sic ab origine primâ
Dispositae fuerint partes illius, ut esse