Latin
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 45
Unproofread scanNot analysed yet
Tota Geometrice distinguit, &id studet unum,
Mensuram ut spatio, &respectus mille figuris
Inveniat, scindens partes &partibus aequans;
Quas tu, si Vacuo tollas, nihil esse fateris:
Et, si concedas, etiam fatearis oportet
Ordine distingui &cunctas constare seorsum.
Nam quae Solis habet corpus, non est ea certè
Quae Terras, aut Lunam, aliud vel continet astrum:
Et quae laeva mihi, non est ea quae mihi nunc est
Dextera. Cuique sua est statio &stationis origo.
Atque loci causam proprii locus ipse requirit.
Quapropter vellem adstrueres, quae causa tot inter
Discretas spatii partes, elegerit uni
Cuique locum: ut variis variae regionibus omnes
Considant; &finitimis jungantur, &absint
Longinquis. In Materiâ par cernitur ordo;
Cujus ego pariter causam abs te aliquando requiram. Quò n Quò D si naturâ talem contendis ubique aco Partibus esse situm; situs ergò (cerne quid ausis)