Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 47
Unproofread scanNot analysed yet
Naturâque suâ tale est, quale esse videmus.
RECTE cum Numero Spatium &cum Tempore confers:
Sunt etenim, veluti visum est mihi semper, eodem
De genere; aspectus rerum, &mera nomina, non res.
At Spatium, tu rem per se stantem esse volebas,
Et diversam à Materia penitusque solutam,
Immotam, aeternam, cujus penetralia corpus
Occupet, atque omni valeat pervadere motu.
Quin haec de Numero, quin haec de Tempore dicis?
SED Numerus nihil est in se nisi copia rerum,
Cui partes individuas, atque ordine certo
Compositas damus; ut cernendi regula vera
Sit nobis, quoties unum addere saepius uni,
Et summas placuit collectas addere summis.
At quoniam ille modus res aequè adhibetur ad omnes,