Latin
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 47-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sive ortae jam sint, seu quondam sint oriturae:
Creditur esse aliquid, quamvis re sit nihil ipsa.
Ingenium huc etenim nostrum delabitur ultro,
Communis rerum ut ratio, res esse putetur.
Hocce modo Spatium tu rem veram esse putasti,
Quinimo rem magnam, infinitéque patentem;
Corporibus cunctis Spatium quòd inesse videres.
SIC fugiens ac perpetuò reparabile Tempus,
Quo non visa priùs veniunt ad luminis auras,
Quo monumenta ruunt, populi labuntur &urbes
Dum seipsum renovat, nullâque aetate senescit,
Falcigerum fecere Patres, ac prolis edacem
Saturnum. Hoc autem rebus distinguere ab
ipsis
Si cupias, nihil invenies; quanquam omne
per horas,
Perque dies, annosque &saeclis addita saecla
Meuimur tempus: nam res distinguimus ipsas
Dum servant illae motum placidamve quietem,
Ac non deficiunt. Cùm verò semper eandem
Participent massam redivivi temporis omnes,
370Id quod participant, sive unà sive seorsum,
Aeternum immensumque aliquid per se esse videtur:
Ceu grandis rota volvendo quae plurima sursum
Extrahit, ac deorsum volvendo plurima trudit:
Aut ingens fluvius quo partim littora circùm
ecundata nitent, partim corrosa fatiscunt. At si res esset, quando fluxae illius omnes Particulae pereunt simul ac venêre, nec unâ Stant unquam, ast abigunt se se excluduntque vicissim,