Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 50
Unproofread scanNot analysed yet
Quotque in circuitu socias habet, ecce tot illi
Sunt latera. Hoc verò stupeas: quot inesse minutae
Particulae Spatii partes tibi fortè videntur?
Innumerae. Centro fingas Telluris ab imo
Filum aere aut ferro directum ad sidera duci
Per medium Solis corpus, paulumque moveri
Sic, ut summus apex Atomo non ampliùs unâ
Excurrat: (Spatii minimas hoc nomine dicam
Particulas) motu hoc pars omnis concita fili
Quàm longè extensum est, at non aequalibus ibit
Momentis, etenim velox minùs inde futura est,
Quo magis est centro Terrae motûsque propinqua;
Et multo breviora quidem sub corpore Solis,
Quàm supra Solem spatia explebuntur, &infra
Decrescent semper, fientque minora gradatim:
Et tandem minima in Telluris partibus imis.
En! tot habet partes Atomus peragrata supernê,
Quot sunt illa viae toto discrimina filo.
Quid? si nullus erit finis, tantumque minutam
Produces fili seriem, quantam esse putabis
Vim Spatii; qui limes erit, quae pausa secandi?
Materiem à Spatio quis jam discernere possit?
IMPENETRABILITAS, inquis, quam corpora servant,
In Vacuo non est. Imò est; eademque profectò.
Confundi partes Vacui non posse fateris;
Nam si confundas, punctum redigentur in unum,
Extensique nihil, spatii nihil inde futurum est:
Non possunt igitur se se penetrare vicissim.
Corporibus penetrantur, ais. Penetrantur Inani
Corpora; num dices ideo penetrabile corpus?
Quidquid habet certo sejunctas ordine partes,
Quarum aliae distent aliis, quantumlibet illud
Alterius res naturae pervadere possit,
Impenetrabilibus compingitur ex elementis,
Quare pro nihilo Spatium, aut pro corpore sumas.
ET certè Spatium nihil est, nisi corporis ipsa
Mensura. In rebus quamvis nullum esset Inane,
Materies constare tamen, te judice, posset:
Nam sunt naturae duplices, quarum utraque per se est: