Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 51
Unproofread scanNot analysed yet
At spatio sine Materies constare nequiret:
Per se se quia Materies extenditur omnis;
Et spatium res omnis habet, quae extenditur. Illud
Non habet à Vacuo quòd constet partibus aequè
Impenetrabilibus: spatium ergò possidet in se
Materies aliud Vacuo; quodque ipsa teneret
Per se, vique suâ, sublato prorsus Inani.
Si verò praeter spatium, quo praedita semper
Materia est, aliud jungas quod Inane vocabis;
Jam duo sunt spatia. Alterutrum excludatur oportet: