Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 52
Unproofread scanNot analysed yet
Regula mensurae nulla est; neque corporis unquam
Indubitata potest moles alicujus haberi:
Et, si revera fixum atque immobile non est,
Exemplar verae jam deficit omne quietis,
Quicum collatus queat innotescere motus.
Nulla capi poterit distantia certa locorum:
Mutabuntur enim semper; nec terminus ille
A quo discedunt quae corpora cunque moventur,
Certò apparebit, veluti nec terminus alter
Ad quem perveniunt. Id ineluctabile ducis,
O Quinti, vanum tamen est, paucisque refellam.
Corporibus cunctis tu certam adscribere molem
Tentares frustra. Quae nobis parva videntur,
Convexo transpecta vitro majora patescunt;
Visa Microscopio crescunt iterumque iterumque:
Linea fit digitus, vel pes, prout vitra secantur.
Unum etiam in Coelo sidus persaepe videre est,
Quod Telescopio duplex reperitur: &ambo
Sidera, caeruleus distinctè seg, egat aether.
Miscuerat Stellas distantia corpus in unum,
Miscuerat pariter spatium. Prospectus ut omnes
Contrahit effigies rerum aut producit, eodem
Omnino ritu spatii simulachra. Quid ergò
Mensuram Spatio tentas adscribere certam,
Quae nec Materiae est? Metiri sensile corpus
Per spatium, res est insulsi plena laboris.
Qui magnum in sese aut parvum quaesiverit,
errat;
Inveniat certè nusquam, nisi conferat unà
Cum spatio spatium, corpus cum corpore; majus
Tunc demum atque minus liquidò reperire licebit.
Haud aliter varii per concita corpora motus
Ut dignoscantur, nullâ ratione necesse est
Fixas in Mundo &stabiles consistere metas;
At satis est poni solâ vi mentis, &illa
Non mutare locum inter se, quae proxima circùm
Versantur; licet ipsa locum simul omnia mutent.
Ambulat in navi puppim proramque vicissim