Latin
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 51-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nam frustra venit, &res est temere addita rebus;
Ex qua Materiem si quis tibi diceret ortam,
Protinus, è nihilo quia tunc foret orta, negares.
SI vis exemplo dignoscere quid sit Inane,
Aspice mensuram fugitivi temporis albo
Pariete signatam; pictis ubi ductibus horae
Nigrescunt, &justa per intervalla notantur.
Cernis ut adverso conspersam lumine Solis
Planitiem gradiens porrectae cuspidis umbra
Percurrat: credas ferro descendere opaco
Fusci aliquid ferro simile, obscurumque colorem.
Umbra tamen nihil est, mera tantùm absentia lucis,
Quam rectà venientem illas acus obvia partes
Parietis illustrare vetat, quibus imminet: unde
Parva sit eclipsis, motûs nota certa diurni.
SED nisi sit Spatium &distinctum à corpore, dices,