Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 54
Unproofread scanNot analysed yet
Dicit enim: Spatium omne Deus si quando creasset
E nihilo, partem in nihilum dimittere posset,
Stantibus interea reliquis; hoc denique facto,
Accidet in Vacuo Vacuum, &fodietur Inane.
At verò Spatii quae pars destructa putatur,
Non periit: siquidem planè una eademque remansit
Servatas inter Spatii distantia partes
reverti
Quae priùs, atque ideò Spatium: quod proinde
Si nequit in nihilum, è nihilo prodire nequivit.
Sic dum tu Vacuum, pellax Epicure, tueris,
Esse negas Vacuo causam; gaudesque malignus,
Omnem operam Divis adimendo, tollere Divos.
Tun adeò dignus quem tantum Numinis hostem
Gassendi ingenium solers, multique recentes,
Pectore qui casto Numen coluere, sequantur?
ATTAMEN objiciunt: Si jam Deus aëra vellet.
Velle potest) hujus cellae evanescere totum
Protinus, ac nihilo, cellâ sed sospite, reddi;
Nonne locus cellae interior, superesset inanis?
Nequaquam. Spatii nam si penetrabilis aequè
Ac pleni Deus est opifex, disperdere corpus
Ut potis est, potis est etiam disperdere inane.
Destruat: en! vobis vestra haec objecta repono: