Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 55
Unproofread scanNot analysed yet
Quid de parietibus fiet? quodcunque futurum est
Aëre sublato, id sublato fiet Inani.
Propterea, qui nunc aër disterminat oras,
Si totus pereat suffecto corpore nullo,
etsi
Tunc Spatium quod erat jam non erit ampliùs,
Fingitis esse super; sed cum pereunte peribit
Corpore consumptum; ut consumptâ re numeratâ,
Nemo est qui numerum dicat superesse. Quid ergò
Oras intererit? Nihil, inquam; atque hoc Nihil
Quod foret, absumente Deo Spatium illud inane.
verùm orae non se tangent, hìc Lockius instat;