Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 56
Unproofread scanNot analysed yet
Latè convexo quae fiunt omnia Mundo.
Hac perfusa, simul magis ac magis undique fluxa
Corpora redduntur, flectique &cedere promta;
Cùm levibus primùm fuerint exercita plagis.
Illinc mobilitas in partibus. Ast ubi mersum
Quodlibet in fluido corpus transfertur ab unâ
Sede aliam versus, simul hanc ut deserit, illam
Occupat; &puncto fit utrumque in temporis uno.
REM res dum pellit, quaeris quò pulsa recedat:
Huc ubi erant aliae quas expulit ipsa vicissim:
Hae quoque propulsant alias, istaeque recedunt
Huc ubi erat pellens, aut illi proxima. Qualis
Dum stabilem circum rota fervida volvitur axem,
Trochlea seu fluxos effundit stridula funes,
Pars partem sequitur Vacuo sine; nec prior ulla est,