Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 56-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quam non posterior junctim premat, inque sequatur.
Non alia est liquidis ratio, seriesque movendis.
Nam licet haud ea sit constantia partibus, atque
Intestina quies, duro quae corpore perstat;
Nulla tamen sine finitima tangente profectò est,
Aut hac, aut illâ, quâ praetereunte teratur.
Nec cessant in perpetuo contagia motu.
Principiis quippe in solido situs unus &idem
Permanet; in fluido mutabilis &vagus errat:
Haec genera inter se haud alio discrimine pugnant.
i riivit
ASPICE, ut erecto stet lympha inclusa canali,
Quam subtus retinent postes. Si quando reclusis
Laxetur valvis, subitò fluit acta suopte
Pondere praecipitans. At non erumpit ab imo,
Quin delapsa simul tantum decrescat ab alto
Vertice, descendatque humentis massa cylindri.
Aëris huic autem propiùs conjuncta columna,
Quam sibi cedentem proporro sublevat humor
Vollitur adscendens juxtâ, seque ipsa relictum
Deprimit in Spatium, quo decidit unda residens,
peo Non intermisso contactu: seque vicissim