Latin
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 57
Unproofread scanNot analysed yet
Et latices infrà supplent, &desuper aurae.
liquori,
SIC pulso semper locus est, Spatiumque
Quò se se, prisca ejectus statione, receptet.
relicti
Nec momentum horae est, quo non sit tota
Area plena loci: quia non succedere cessant
Contiguae partes, quas corpus mobile trudit.
Hoc pacto baculum si propulsaveris unâ
Parte movens, ibit simili pars altera gressu.
Haud aliter funis longe porrectus, ab uno
710Si capite excutitur, paulatim subsilit omnis,
Et flexu curvos imitatur mobilis angues.
Contortusque chalybs jugi vertigine thecam
Exagitat; duplici suspensam cardine cogit
Circumagi presso latere intus, &omnia junctim
Instrumenta movet; quia strictè cuncta cohaerent:
Unde sit impulsus nunquam discissa propago.
Jam quae de toto liquidorum corpore dixi,
Haec de principiis liquidorum intellige &ipsis.
NOVI equidem, quicunque volunt (in verba magistri
720Nam jurant) primas per se consistere partes