Latin · Dactylic hexameter
QDAXARACOM
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 6
Unproofread scanNot analysed yet
Pieridum si fortè lepos austera canentes
Deficit; eloquio victi, re vincimus ipsa.
Tu modò non surdam nostris da cantibus aurem.
QUID strueret, Divos olim qui finxit inertes,
Ac similes nullis; confertaque semina rerum,
Et casu caecis inter se nexa catenis;
Aeternas atomos quibus omnia nata gerantur;
Atque animos hominum pereuntes mortis ab ictu;
Ipse libens aperit confidentissimus almae
Praeco Voluptatis, nulloque pudore fatetur.
Nempe gravi populos sub Relligione jacentes,
Commoda cùm fugere ac votis pugnare videret,
po Noctis ob horrorem Stygiae, strepitumque Acherontis;
Aut aevum infelix corde inter gaudia moesto.
Aegre agitare metu Superûm; &peccare trementes:
Continuo, fortem gentis miseratus acerbam,
Numinis &famam &cultum convellere primus
Instituit: Coeli &tonitralia templa lacessens,
Eripuit fulmenque Jovi Phoeboque sagittas;
Et mortale manumittens genus, omnia jussit
Audere, ac leti pulso terrore beavit.
IPSE quidem veritus sectam infamare recentem,
ure dato sceleri cunctis si cuncta licerent,
Haud nullo voluit cohiberi pectora freno:
Quin, duce Naturâ, certum moderamen in ipsis
Deliciis, sic fama refert, servare solebat.
Non odio Vitii tamen, aut Virtutis amore
ros Cui Vitium Virtusque nihil nisi somnia; tantùm
Ne dolor immodici comes, aut extrema capessens
Laetitiae, placidam temeraret fortè quietem:
Aut aestus irarum ex ambitione suborti,
Lictorumve metus, vel pro lictoribus ultrix
Cura secuta nefas, macularent praemia vitae.
SED non effusos valuit componere motus;
Nec rexit, quas ipse semel laxarat, habenas.
Quippe gubernator, dum perflant aequora venti,
Nutantem imprudens clavum si quando remisit, 115 Nequicquam hortatur nautas, ut turgida vela Colligere, ac tensos properent solvisse rudentes; Quò venti fluctusque ferunt, volat avia puppis