Latin · Dactylic hexameter
QDAXARACOM
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 7
Unproofread scanNot analysed yet
Aut ubi saxifrago longum obstitit ardua moles
Torrenti, subitò, si prima repagula frangas,
Cetera, quà data porta, furens perrumpet aquae
vis.
Ergò stravit iter vitiis, spe lusus inani,
Cùm semel exegit moderantes omnia Divos.
Nec generi nostro libertas reddita; verùm
Mutati Domini: regnumque infrena cupido
Invasit, quod erat Divûm legisque supremae.
NAM quis Justitiae locus, aut quae regula morum
Esse potest, dum nil praeerit quod legibus aequis
Contineat mortale genus, doceatque vel intus
Congenito splendore animos, vel vocibus aures
Personet, ac possit certis ostendere signis
Fasque nefasque? Boni siquidem jam nulla futura est,
Nulla mali ratio; sed pessima &optima quaeque
Vanus opinandi mos arguet. Omnia porro
Facta hominum in sese, conspectaque mente sagaci,
Laudis &opprobrii vacua invenientur; idemque
Prorsus erit facinus, leto eripuisse parentem,
Aut ferro amplexus inter, jugulasse cruento.
Nam quod in his rebus genitrix Natura ministrat
Humano generi lumen, te judice vanum est;
Ipsa tibi cùm lucis inops &caeca putetur.
Hinc scelus in tenebris admissum, obscuraque virtus
In pari erunt pretio; pendebit utrumque vagantis
Arbitrio vulgi, nec erit nisi nomen inane.
QUAE simul ebiberit vestro de fonte venena
Quilibet, in vetitum per se jam pronus &ardens
Cui Natura ferox, cui sanguis pectore fervet,
Quique Deos temnens omnique timore solutus,
Crediderit sibi nil melius quàm vivere lautè,
Optatisque frui; post funera quemque futurum,