Latin
PROPTEREA
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 61-3
Unproofread scanNot analysed yet
Astrorum cursus,
Conciliare nequit, discordantesque Planetis
Ducere transversim per conica segmina curat
Communi ingenitae gravitatis lege Cometas
Nil reperit melius, quàm si tollatur ab omni
Aethere materies agitanda; globique ferantur
Attractu vario rapti per Inania. Dicam
Tanti pace viri, quo non solertior alter
Naturam rerum ad leges componere motûs,
Ac mundi partes justâ perpendere libra,
Et radium solis transverso prismate fractum
Septem in primigenos permansurosque colores
Solvere; qui potuit Spatium sibi fingere vanum
caria multorum in
Quod nihil est, multisque priùs nihil esse probatum est?