Latin · Dactylic hexameter
PROPTEREA
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 62
Unproofread scanNot analysed yet
Quâ ratione valent in eo densissima volvi
Et servare suam volvendo corpora molem?
Attractus mitto varios &pondera nullis
Exponenda modis nisi motûs vera propago
Contactu fiat, pulsumque à corpore corpus
Tendat eò semper, quò vis direxerit illud:
Quippe suus deinceps erit hic locus. Attamen urget
Me studium Veri: metuo, ne surculus ille
Letiferi erroris Gassendo nuper amatus,
Defensore novo speret se posse tueri;
Atque hominis magni famâ titulisque resurgat.
Huic ergo liceat physicas opponere causas.
CONSTAT enim corpus quodcunque movetur in orbem,
Aufugere à motûs centro, sibi cùm nihil obstat;
Molirique fugam assiduè, si fortè quid obstet.
Coelestes igitur sphaerae, cùm semper in orbem
Et proprio super axe, &circum immobile centrum
Volvantur, Vacuo si currant undique cinctae,
900Scilicet à statione procul, rectaque recedent, Et centri immemores &cursûs antè peracti