Latin
PROPTEREA
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 62-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ceu validâ emissus fundâ lapis exit in auras
Et metam assequitur subitò, &praevertitur Euros:
Fortior à gyro est illi, &directior ictus:
At lapis erumpat, distento fune per orbem
Ut primùm actus erit, si non retinacula fundae
Praepediant. Ergò fugient vaga sidera, vasti
Perque vias Nihili faciles, per aperta locorum,
Impete servato, penetrabunt futile regnum;
Donec in objectam, quae motus fortè retundat,
Materiem inciderint, aut tangant moenia Mundi.
PRAETEREA cujusque brevi resoluta peribit
Massa globi: quoniam partes hinc inde rotatu
Disjiciet latè sparsas per Inane quietum;
Ut rota curriculo collectas vibrat arenas.
In tenues Atomos primùm Atmosphaerion ibit;
Inde superficies; dehinc interiora sequentur. In subjecta sibi radios malè prodigus astra Disperget nunquam redituros Delius ignis. 920 Corporibus densis gravitas quoque nulla futura est.