Latin · Dactylic hexameter
PROPTEREA
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 69
Unproofread scanNot analysed yet
Amplius evadunt; contracta humore fugato
Arescunt, rimisque brevi finduntur hiulcis,
Tantum prorsus abest, ut corpora vana tumescant,
Atque incremento cava dilatentur inani.
Quos igitur Vacui tractus toto Orbe putabas
Hactenus immensos, &non auctoris egentes
Ut foret absque Deo quiddam, saltemque creata
Non essent spatia, &velut incunabula Mundi;
Ociùs abjicias animo; loculosque vacantes
Corporis in medio cujusque; haec omnia temnas,
Delirantis uti lusus &somnia sectae.
Ecce vides, ut sit fragili malè credita fundo
Machina, quam falsa deceptus imagine rerum,
Exstruis in vacuo, penetrabilibusque lacunis.