Latin
LIBRI TERTII
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 70
Unproofread scanNot analysed yet
LIBRI TERTII. QUINTIVM ad capessendam Virtutem hortatur. Tum hoc Libro de Atomis quaerendum proponit: à Exponit Epicuri consilium in fingendis Atomis. Deinde quaestionis hujus hanc distributionem instituit: 10. Per se non esse Atomos. 29. Non esse numero infinitas. 39. Non individuas, ac proinde non immortales. 49. Non propriâ gravitate praeditas. 50. Non eo, quo donantur motu, posse inter se coalescere. Hoc Libro tres primas partes exsequitur; postremae duae, quae motum Atomorum spectant, ad sequentem Librum pertinent: à v. 63. ad V. 111. 1o. Atomos per se non esse ostendit, quia non omni dote ac facultate pollent; quia singulae possunt non esse: quia Inans sine Atomis esse potest: à 2o. Innumeras esse non posse probat, quòd majore Jnani circumscriptae sint; quòd earum numerus &augeri &incolumi Mundo imminui possit; quòd quidquid à Numero incipit, in Numerum desinat; quòd ut Spatio, sic Numero finitas esse oporteat. Ostendit quàm absurdum sit illud Epicuri commentum, in Atomorum classibus numero finitis Atomos numero infinitas collocasse: à v. 182. ad 3o.