Latin · Dactylic hexameter
GDAXAGON
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 75
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt durae cautes, ac spinis horrida passim
Virgulta, &fossae juga per salebrosa profundae:
Macte animo tamen interea dum alludere conor,
Defessamque tibi rerum asperitate molestâ,
Non injucundo solari carmine mentem.
Haud secus in sylvis, ac frondes inter opacas
Ingenitum carmen modulatur musicus ales
Dum fovet implumes foetus placidissima conjux:
Nam ramo nunc ille sedens, nunc praepete pennâ
Huc illuc circumvolitans, noctesque diesque
Invigilat custos; liquidâ tum voce canorus
Personat omne nemus: molli haec abscondita nide
Suaves aure bibit numeros, oblita laboris;
Et vix assiduae sentit fastidia curae.
NUNC superest Atomos ut perspiciamus in ipsas:
Altera nam sectae basis est. An firmior haec sit,
Cognosces: vix crediderim, quia non sibi constat
Ipse parens Atomorum; &tanquam erroris amore
Ebrius, interdum proprio se confodit ense.
PRIMUM infinitas, infinitoque natantes
In Nihilo posuit. Nimirum utrumque volebat
Aeterno è folio pellendi Numinis audax
Conatus. Nam si per se se, ac semper ab aevo
Stant omnes, numero quis eas includere certo,
Utque tot, haud plures essent decernere quivit?
Tum si, ut progenerent aliquid, temerarius illis
Accidere occursus debet, quo plurima, casu
Conciliante cohors glomeretur corpus in unum;
Infinita foret sparsae nisi materiae vis,
Fortunae credenda joco, &concrescere promta,
Rarò vel nunquam potuissent corpora gigni.
Quinimo si magnum adeò superesset Inane,
Undique diffugerent, ac per deserta locorum
Usque vagarentur Naturae elementa; nec esset,
Cogere qui tandem ac dispersa reducere posset.
Sic Spatium immensum Minima infinita poposcit.