Latin · Dactylic hexameter
GDAXAGON
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 76
Unproofread scanNot analysed yet
Nec tamen hîc aliquâ sine libertate locari
Fas erat, ut quodam possent coalescere motu.
Nam si densa nimis, nimis &stipata fuissent,
Non aliunde impulsa quidem &motoris egena,
Torpebant, somnoque gravi infecunda jacebant.
Unde soluta eadem simul atque frequentia fingi
Par fuit, &proprio gravitatis percita nisu,
Quando hic prae cunctis ultroneus esse videtur.
INGENIOSA quidem haec; verùm ratione sagaci
Si fuerint excussa, ruunt fundamine nullo.
Ac veluti scenis agitur dum fabula nostris,
Ludificant oculos spectacula vana tuentes,
Et mentitarum capiunt dulcedine rerum:
Ut modò porticibus longis simulacra Deorum
Aurea marmoreas inter mirere columnas;
Et modò praecelsas turres, arcusque superbos;
At classem in portu ventis dare vela parantem,
Exstantesque mari scopulos, incurvaque longè
Littora fluctifrago pelagi spumantia rore;
Nunc impendentes sylvarum cautibus umbras;
inde vorax Erebi barathrum, &Plutonia regna, Hinc placidum nemus Elysii sedesque beatas: At pulchrum aspicias posticâ parte theatrum, Nil praeter telasque leves leviterque perunctas Cernis, &avulso ruit omnis machina clavo