Latin · Dactylic hexameter
GDAXAGON
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 79
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si pertendam infinitas aequoris undas,
Littora tu digito monstrans ubi definit aequor,
Me subitò falsi convinces: haud secus &te
Convincam, ostendens vacuum sine corpore purum;
Aspice ut ambo sibi noceant obstentque vicissim,
Quae tu fraterno nexu conjuncta putabas;
Et mediam regni partem infinita gemella
Subripiant, lacerentque immani vulnere totum.
Elige; nam regno alterutrum decedat, oportet.
Sed caveas; quia Materiem si tollere mavis,
In nihilum jam cuncta ruent; si tollis Inane,
Non est, Materia ut possit stipata moveri.
QUID vetat, objicies, ne sursum linea duplex
Ducatur sine fine quidem, tamen una profundo
Exeat à centro Telluris, &altera tantùm
210A facie? Tunc sunt expertes limitis ambae,