Latin · Dactylic hexameter
GDAXAGON
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 79-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nec tamen aequales. Vanos imitare Sophistas,
O Quinti! Geminas habet utraque linea partes:
Hac sunt aequales, quà sunt sine limite; sed quâ
Ponis inaequales, finitas esse fateris:
Cimes enim est illis, ubi primùm exordia sumunt.
At tua Materies nusquam est sine limite, quando
Mergitur in Vacuo quod ab omni parte redundat.
ERGO dormitat praeclari dogmatis auctor,
Innumeras cùm vult Atomos, quibus addere possem
Vel plures; nondum ut penitus repleatur Inane.
Nam locus est cunctis. Fingamus millia centum
Adjungi: num propterea complebitur? Esset
Finitum, posset si centum millibus olim
Compleri. Porro non tantùm haec millia fas est