Latin · Dactylic hexameter
QDAXARACOM
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 8
Unproofread scanNot analysed yet
Qualis erat nondum genitus; casu omnia nasci,
Omnia dissolvi; nec formidabile nobis,
Dum sumus atque brevi mortales vescimur aurâ,
Esse aliquid praeter luctum infestosque dolores;
Ecquid eum petulantem avidumque morabitur ultrà,
Si modò conspectus hominum fugisse licebit,
Quin stupret, rapiat, jugulet, perimatque veneno
Dum jubet ingenitus furor, &Regina Voluptas?
Nam quocunque animi protruserit impetus atrox
Quidquid in his rebus caveas, Epicure, monendo)
Illic votorum finis, supremaque meta est.
Nec Superis video dentis, quae causa supersit.
Quae ratio, cur à placitis sibi temperet unquam
Ille miser, tantos &frustra comprimat aestus.
FORTE pudor proprioque latens in pectore testis?
At, si nil peccasse putat, qui poenitet ipsum?
Quî pudet? Iste dolor sceleris sibi conscia tantùm
Pectora sollicitat, non est ea cura quietis;
Obtudit internos secura licentia morsus.
Nonne tuae fuit artis eam obmutescere vocem,
Et sacra congenitae legis monumenta refigi;
Ne qua Voluptatis liquidos aerumna lepores
Inficeret, neu quis veniens temerarius angor
Rumperet alterius jucunda oblivia vitae?
Si tales acuunt igitur mihi pectora sensus.
Ut me peccandi vehementiùs urgeat ardor,
Quàm pudor aut metus; &nil ne jam continet ultra;
Non modò fas fuerit cunctas infringere leges,
Peccare officium est, unum scelus esse pudentem.
HAEC in Aristippum convicia fortè refundis:
Sed nec Aristippi fuerat sententia pejor;
Solùm è doctrinâ quaecunque horrenda sequuntur
Democriti atque tua, veracior ille professus.
Quippe ubi pro summa rerum, pro fine supremo est
Quod me delectat, cumque id mihi dulce videri
Non possit, quo comprimitur succensa libido,