Latin · Dactylic hexameter
GDAXAGON
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 81
Unproofread scanNot analysed yet
QuòD si autem numeros vulgò sine fine patentes
Dicimus, idcirco quia possunt crescere semper,
Nilque vetat summae superaddi cuilibet unum;
Observa numeros, ut fusiùs antè probavi,
Re nihil esse quidem, mera sed phantasinata rerum,
Solius ingenii foetus prolemque caducam.
Scilicet hoc ipso quod possumus addere summae,
Summam infinitam re ipsa nullam esse fatendum est.
Ergò cùm liqueat, quidquid numeratur, id esse
Finitum, &partes numerari posse minutas,
Quarum conflatur denso è glomeramine totum;
Hinc sequitur, quidquid multis coalescere ponas
Partibus aggestis &consistentibus unà,
Haud infinitum posse, immensumve putari:
Atque ita Materiae summam, quae in semina parva
Dividitur, certos intra consistere fines:
Quodque infinitum est, unum simul esse reapse;
Cui nullae partes adimi aut accedere possint.
CERTE Materies, quocunque extensa patescat,
Infinita nequit, si non immensa, putari.
Porro Materies nequaquam immensa videtur
Hoc ipso quòd sit variis affecta figuris,
Atque in multigenas classes, te auctore, tributa.
Hoc etiam, Quinti, tua per documenta probabo.
Qui Spatium putat immensum, velut antè docebas,
Haec immensa vocet, spatium quibus omne tenetur;
Ut vocat aeternum, quod nullo tempore non est.
Pars etenim Spatii quaecunque relicta supersit,
Res ibi deficiens non est immensa profectò
Multimodis igitur cùm sit distincta figuris.
Atque ideo in multas Atomorum summa cohortes
Sit divisa, tuo praeceptorisque Poëtae
Judicio, quaecumque cohors immensa putetur,
Hac opus est unâ Spatium simul omne repleri.
Terminus est illi, quod non penetratur ab ipsa.
Porro, dic fodes, gens infinita cuborum
An toto, quantum est, Spatio protenditur una?
Haud certè: siquidem globulis jam non locus esset,
Nec spiris, triquetris, rhombis, mucronibus, hamis.