Latin
GDAXAGON
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 80-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sic Vacuum, nullâ jacturâ, corpora supplet.
Nunc porro demas Atomorum, nam licet, unam;
En! quam jactabas immensam, summa repentè
Fit minor: at centum si demseris; ecce minorem
Semper habes. Immensum ergò majusve minusve
Esse potest, quàm nunc reverâ est. Perge, Poëta,
Quid stas? Aeternum pariter dic posse putari
Longius aut brevius. Risum teneatis, amici
Confutare pudet, liquidò quae falsa videntur.
Partibus adjectis veluti res crescere nunquam
Infinita potest, nequit &decrescere dentis.
PRAETEREA cùm quaeque Atomus finita sit
in se,
Quotquot erunt, vel si plures quàm intelligis
essent,
Haud unquam in numerum poterunt coalescere
tantum,
Qui non descriptos habeat circùm undique fines.
Nempe sat est numeri primordia ducere ab uno.
Namque haec dividuis natura est insita rebus,
Ut quae principium, finem quoque norit: utrâque
Parte nihil: rerum haec extrema; fugâque perenni
Exit in hoc tandem, quidquid promanat ab illo.
Quare infiniti finitas dicere partes
Quae stent unà omnes, numerumque suapte putari
Naturâ plenum, qui non augescere possit,
Absurdum est. Vel enim quiddam potes addere summa
Atque ita limes erat: vel non potes addere quidquam; Exhausta est igitur numeri &praeclusa potestas: Unde infinitus simul ac finitus habetur: Quod pugnans rectâ procul à Ratione recedit. Quidquid habet numerum, per se innumerabile non est. Quidquid &extensum est, mensuram admittat oportet.