Latin · Dactylic hexameter
GDAXAGON
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 85
Unproofread scanNot analysed yet
NEC juvat innumeros alibi confingere Mundos
In quibus omnigenûm scateat sine limite rerum
Copia, quae nostro parcè conceditur Orbi.
Nam si reverâ starent, quos exstruis, Orbes,
Quà ratione probas nostratibus esse replendos
Corporibus; nec posse novis coalescere formis
Tot concurrentes Atomos, nova semper ut illic
Ac penitus nobis incognita corpora gignant?
Namque modi quibus hae partes concrescere possunt,
Non tantùm multo sunt plures partibus ipsis,
Verùm infinitè plures. Quae nexibus ergò
Diversis poterunt diverse corpora gigni,
Sunt infinitè magis infinita. Quis autem
Tantum infinitum tantâ virtute coërcet,
Ne, sibi permissum atque omni variabile casu,
Det species aliquando novas, veteresque vicissim
Diffingat? Fixa est adeò si norma creandis
Corporibus, qualem servat Natura perennem;
Si rerum genera &certa &finita videntur;
est.
Esse modum finemque Atomis frenumque necesse
NATURAS porro similes non sola figura
Principiorum, ut fortè putas, at certus eorum
Nexus &ad leges quidam status efficit ordo.
Quin aliam speciem referentia prorsus ab iisdem
Principiis aliter digestis corpora fient.
Ut nive candidior limus, quem Serica regna
Finxerunt dudum, quique his jam fingitur oris,
Pistus utraque manu figuli, cedensque moventis
Arbitrio, currente rotâ, dat monstra Deorum
Omnigenasque feras &Eoi munera ponti:
Ex illo nunc forma viri, nunc urceus exit.
Qui cibus in nostros facilis convertitur artus,
In cane fit canis; atque leo, si fortè leonis
Venerit in stomachum. Ros idem gramina campi,
Hortorum flores, frumentaque nutrit in arvis.
Phocarum veluti rector, quem fabula narrat
Multimodis oculos hominum elusisse figuris.
Nam villosus aper, durum atque immobile saxum, 445 Flamma vorax, fluviusque liquens erat, ac ferus anguis;