Latin · Dactylic hexameter
GDAXAGON
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 86
Unproofread scanNot analysed yet
Mille novas iterum species iterumque daturus,
Arcto ni premerent fugitivum vincula nexu:
Humanos donec repararet denique vultus.
Unde licet paucae varient elementa figurae,
Res tamen innumeras &qualiacunque creabunt
Corpora, non specie tantùm, ceu reris, in unâ;
At multas itidem species, quot cudere possunt
Innumerabilium nexus, quos esse probavi
Prorsum infinitos. Unde infinita videres
Et rerum genera, &generis cujusque creata
Corpora, si verè sub qualicunque figurâ
Innumeras Atomos totus comprenderet Orbis:
Ergò quadrupedes immani maximitate,
Aut formâ horribiles; Polyphemos, atque Chimaeras,
460Gorgonas, Harpyasque, ac septem faucibus Hydros.