Latin · Dactylic hexameter
GDAXAGON
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 91-2
Unproofread scanNot analysed yet
ERGO Materies, ut pondera, tempora, motus,
Dividitur semper; nunquam horum extrema secando
Assequeris. Veluti motûs pars nulla quies est;
Temporis ut partes minimae sunt tempora quaedam;
Ponderis ut partes sunt pondera; sic quoque nulla
Corporis extensi pars non extensa profectò est.
Quod si individuum nonnunquam in corpore punctum
Fingimus, hoc fit uti centri ratio ipsa notetur;
Linea sic spatio sine lato fingitur, imò
660Lata superficies solido sine; corporis etsi Naturam longè, latè, solideque profundam