Latin · Dactylic hexameter
GDAXAGON
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 92
Unproofread scanNot analysed yet
Noverimus, nec posse aliter consistere corpus.
AT demonstratur, dices, cum sphaera jacenti
Ponitur in plano, punctum quo jungitur illi
Esse individuum. Sedenim qui talia monstrant,
Effingunt animo sphaeram planumque minutis
E punctis; uni quae sunt bene nota Mathesi,
Dum spatii rationem à corpore segregat ipso;
Non physicae, corpus quae semper conspicit ipsum.
Ergò, si punctum verè perpendimus illud
Contactûs, veram solidi partem esse videmus,
Atque parem reliquis quas scindi posse probatum est.