Latin · Dactylic hexameter
GDAXAGON
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 92-2
Unproofread scanNot analysed yet
Haud etenim plani faciem contingere solùm
Cernitur, ast etiam sphaerae cui firmiter haeret,
Partes vicinis contingit partibus: ergò
Dividuum est, &particulis è pluribus in se
Conflatum; quamvis hac tantùm parte videri
Possit nonnunquam, quâ plano contiguum fit.
DIVIDUAS Atomos, igitur fatearis oportet:
Unde mori possunt. Nam reji quae fuit antè,
Continuò mors est cùm solvi coepit, &illas
Diffluere in partes quarum agmine constitit olim.
Nec dicas, plenae cùm sint, quod laedere possit
Non admissuras, &ab omni vulnere prorsus
Immunes, nullum quia celant intus inane.
Praeterquam quòd enim vacuum non esse revici
Corporibus cunctis, quae constat morte resolvi;
Si nequeunt Atomi, quia plenae, occumbere leto,
Non ergò has sua simplicitas à morte tuetur,
Insita durities hoc tantùm munere donat:
Sed neque durities; etenim coëuntibus illis
Inter se, vacuum non est quâ parte cohaerent,
Et tamen avelli vel te ipso judice possunt.
Sic immortales Atomi non esse probantur.
Et quia quidquid habet finem moriturque peritque,
Hoc sine principio non est, at coepit oriri;
Aeternas Atomos igitur non esse memento.
Omnia nativo mortalia corpore constant: Quaeque aliquâ possunt labi &tabescere causa, Nulla forent penitus, nisi quis foret auctor ut essent: