Latin
1.1.1 to 1.1.2
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 1.1.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
INSIGNEM ESSE POETICAE vetustorum gravitatem et sapientiam, (Patrone magnifice) egregiamque ob multifariam ex eius cognitione emerges emolumentum, dignitatem, in confesso iam pridem est omnium: usque adeo, ut eos, quicumque ab isthoc quasi humanioris cuiusdam Philososphiae commercio vel abhorreant prorsus, vel abdicato eo ad sublimiores illas, quas vocant, facultatum se penetrarent classes, haud aeque compendioso et molli per amoenissimos musarum campos, tramite, ad sapientiae arcem adspirantes, pari cum aliis perfrui iucunditate constet: Ac quod molestius in huiuscemodi lautitiis sollicite exquirendis operam ponere studeant, delicatioris quasi condimenti expertes, remissiore fere cum expolitae orationis successu, polydaedalae concepta mentis eruditioribus probare soleant. Quandoquidem vel …,ipsa nimirum arguat veritas. Et poeticam …optimae vetustatis iudicio habitam scribat Strabo. Hoc igitur nomine, cum iam olim D. Geor. Sabini, popularis mei et numquam sine expressa gratae observationis mentione nominandi praeceptoris notitiae, amicorum interuentu assertus, huic me seu disciplinae, seu mavis ludicro, pueriliter addixissem, ut nimirum artis literariae (cui tum, aetate sic exigente, operam impendebam universam) fundamenta optimorum poetarum pervestigatione, et qualicumque in pangendis versiculis tyrocinio commodius emetirer, auctorumque mihi hoc exercitii genere …et scribendi formam redderem familiariorem, omninoque id efficerem, ut et libentius aliquando et minore cum negotio, in talibus reconditioris eloquentiae argutiis excutiendis liceret versari. Nescio quo denique factum sit omine, ut tametsi D. Sabinus, anno illius necessitudinis vix dum integre exacto, naturae et fato concedens, inter vivos agere desierit, ipse tamen ab hoc Apollinei gregis consortio avelli deinceps nullo potuerim pacto, haud secus, ut opinor, ac sponsi Penelope, qui apud Homerum, spe dominae adipiscendae praeclusa, famularum amoribus indulgere satagebant. Usque adeo grandis habere momenti instar intellexi, magnis si quae subeunt animos auctoribus, ut ait poeta. Addixit ea me res paulo post et D. Abdiae Praetorii et Ioh. Schosseri, virorum clariss. nec non Copernici Iuriscons. et in hisce studiis cum laude versati, familiaritati, ipsique etiam Haslobio, tum iuveni coiunxit, in cuius cum ob aetatis et sudiorum quandam morumque similitudinem, et animorum consensum seu concentum potius, intimam statim consuetudinis ac benevolentiae adscitus essem communitatem, sub horum, quos dixi, consultorum auspiciis licentius etiam hisce me lusibus, si diis placet, pro infantiae tum meae et infra mediocritatem positi ingenioli praecocitate dedere occepi. Quamvis autem intervallo haud ita longo post, lue contagiosa Academiam nostram hanc, iam prius nescio quorum turbulentis, ac plus quam tribunitiis misere afflictam convulsamque tumultibus, denique …evertente, e medio huius et aliorum vix dum recte inchoatorum studiorum curriculo, praeter quam constitueram, abreptus, apud exteros ob itinerum et negotiorum varietatem fortunaeque multifariam mecum non minus serio quam graviter ludentis invidiam, ab illustribus illis ac festivissimis Gratiarum complexibus prope exciderim; Ad Academiarum tamen, licet serius aliquando, quam expediebat, me revocato communitatem, haec sectari animus perseverebat: tum vero nihil prius habere aut antiquius, quam celebratissimos quosque et in his optimos amicae necessitudinis iure mihi devincire et reddere quam benevolentissimos.