Latin
MAGNIFICO, AMPLISSIMOQUE ET CLARISSIMO VIRO, Dn. SEBASTIANO GERSTAMANNO, I. V
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 1.1.3
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quibus honoris ergo nominare possum Georgium Fabricium, virum, si quisquam alius, castae et ob id irreprehensibilis poetique alumnum, ut solertissimum, ita piissimum. D. Ioh. Maiorem, Gregorium Bersimanum. Et quem postea nomine et auctoritate S. Romani Imperii coram arbitro Divo Rudolpho II. …habui, D. Ioh. Sambucum, V. illustrem, et vel ob sola generosae antiquitatis studia, perpetua omnium eruditorum celebratione dignissimum: mihi vero etiam sigillatim ob officii minime contemnendi memoriam, propensae observationis nota venerabilem. Horum igitur et similium, quorum mentione consulto supersedemus, usu et societate subinde quasi …relapsus, ne grandis avidem ab hoc me Pegaseae festivitatis consortio abstinere prorsus possum aut exoluere. Cum ebriis quiddam propemodum habens commune, quibus, vinolentia cessante, cerebri restat, quam crapulam dicunt, concussio: Sive tamen morbus est ille potius, quam cum ratione et prudentia coniunctus ardor: Equidem si, posthabito venustae oblectationis mellificio, emolumenti solius duci voluissem compendio, iam pridem filias cum ipsa, quod dicitur, matre, cum Philosophia puto, omnes abdicandum fuisset artes. Verum enimvero mea sic semper tulit opinio, non tam fructu ullo aut commoditate, quam maiestatis ac pulchritudinis splendore metiri oportere id, quod honestatem cum mediocri famae et existimationis antiquitate propositam sibi haberet mercedem. Hinc adeo factum esse libenter fateor, ut hae literae, quae adolescentiam olim meam cultus et observationis propensitate egerunt, eaedem hodie virum quoque mirifice demulceant, quasque itinerum et molestiarum habuerim semper comites, easdem, inter quietioris vitae respirationes, oblectationi ducam et decori. Pietati quodammodo id tribuens, ut quas olim in amoribus et iocis, in suaviorum et decliciarum iucunditatibus, occupatas habuerim musas, cum iisdem, floralibus quasi decursis, ne nunc quidem, ubi …iuxta Homerum, divortium meditari animum inducam, neque illis indignari, siquidem instar monedulae artificiali vocis humanae imitatione imbutae, affabilitatem ad modulum disciplinae et institutionis comparatam, …quandoque insipidoque deliramento quopiam, ob faciliorem detritae consuetudinis lapsum, inepte interpolent.